|
|
#1 (permalink) |
|
Just arrived
Join Date: Feb 2004
Posts: 1
spoiledcuty is an unknown character at this point
![]() |
Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in uestibulo esse, postico, quod deuium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse uenenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit. 'liberemus' inquit 'diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent. nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus uictoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutauerint, uel hic dies argumento erit. horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a ueneno caueret praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.' exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos uiolatae ab eo fidei testes inuocans, poculum exhausit. hic uitae exitus fuit Hannibalis.
|
| (Offline) |
|
![]() |
| Thread Tools | |
| Display Modes | |
|
|
|
Aide à la Traduction (French) : The international discussion forum : aidez moi a traduire ce petit texte, c'est urgent, merci
|