View Single Post
Old 11-29-2007, 02:54 PM   #5 (permalink)
lauriii3
Brand New Member
 
lauriii3's Avatar
 
Join Date: Nov 2007
Posts: 1
lauriii3 is an unknown character at this point lauriii3 is an unknown character at this point
Default Traduction de latin hyper urgente

voilà, j'ai un texte a traduire, mais j'éprouve quelques difficultés.
Ce serait du genre très urgent ...
Educata itaque pudice ac sobrie potiusque a te subdita parentibus quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est 90, tradita viro serviuit veluti domino 91 et sategit eum lucrari tibi 92 loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reverenter amabilem atque mirabilem viro. Ita autem toleravit cubilis iniurias, ut nullam de hac re cum marito haberet umquam simultatem. Exspectabat enim misericordiam tuam 93 super eum, ut in te credens castificaretur. Erat vero ille praeterea sicut benevolentia praecipuus, ita ira fervidus. Sed noverat haec non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne verbo quidem. Iam vero refractum et quietum cum opportunum viderat, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. Denique cum matronae multae, quarum viri mansuetiores erant, plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica colloquia illae arguebant maritorum vitam, haec earum linguam, veluti per iocum graviter admonens, ex quo illas tabulas, quae matrimoniales vocantur, recitari audissent, tamquam instrumenta, quibus ancillae factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire adversus dominos non oportere. Cumque mirarentur illae scientes, quam ferocem coniugem sustineret, numquam fuisse auditum aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem aut quod a se invicem vel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quaererent, docebat illa institutum suum
(Offline)   Reply With Quote